OCULOS obligandi damnatis mos

OCULOS obligandi damnatis mos
OCULOS obligandi damnatis mos
occurrit apud Curt. l. 6. c. 11. ubi de Philota torturae destinato, Dum corripitur, dum obligantur oculi, dum vestis exuitur etc. ut videl. feralibus istis tenebris magis etiam angerctur, et admota saevitiae instrumenta. quanto inopinata, vehementius pavesceret. Hodie iis, qui gladiô percutiuntur, idem fit, sed mitiori longe fine; ne scil. car nisicis aspectu perterriti preces ultimas turbatiore mente profundant; neque spiculatorem forte subductô capite et proiectis manibus frustren tur aut impcdiant: de qua re notabilis Bironii, apud Gallicarum rerum Scriptores, Historia. Sed et antiquitus idem observatum, vel ex Iosepho discas de Bello Iud. l. 7. c. 14. et Hegesippo l. 5. c. 47. Dum percussor moratur, clausis iam fasciolâ oculis, sese proripuit ad Romanos. Freinchemius ad Curtium d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”